monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 18 <<<     >>> § 20

§ 19

1 E Est quaedam creaturae natura, quam amiautum uocant, nullo facilis igne consumi, quae inposita focis ignescit, ilico sublata de flamma tamquam aquarum infusione munda resplendet.
2 talia erant Hebraeorum puerorum corpora, quae de ieiunio in amianti transformata naturam uaporem ignis non ad dispendium sui, sed ad gratiam mutuabantur.
3 denique cum furerent fornacis incendia, ut ultra quadraginta cubitos flamma per circuitum funderetur consumens plurimos quos repperiret Chaldaeorum, qui naphtha, pice et stuppa atque sarmento alimenta ignibus ministrabant, ubi cum ieiunio ingressi sunt.
4 discusso ardore flammarum in medio fornacis coepere statim roris spiritu refrigerantis umescere, ita ut eorum nullus capillus capitis exureretur, quia illam quoque ieiunia comam pauerant.